Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

10.62 hic et amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur. quae Charybdis tam vorax? et Oceanus medius fidius ipse. nota sunt enim iam studiosis haec lumina. hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: vos enim Albani tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum popli Romani sociae et aequales. hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos hoc dicente iudex deos apellabit et flebit., Madrig: hoc dicente iudet appellavit et flevit, G. appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
10.63 quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
10.64 nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare uerbis, et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest; sed summam expressurus expressurus, M. Seyffert: regressurus est, G. in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis vocis hibernis, Seyffert: vicisset cum orationi similibus, G. et copia verborum atque impetu parem tribuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi