Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

10.59 quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est utrocumque est, Halm : est ultrorumque, G. nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id saepe id, Halm : que id, G. etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
10.60 medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis ripis inumbratus, Meyer: sipisim umbratus and the like, MSS. inumbratus.
10.61 at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet. hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi