Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

10.51 quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt. mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae. itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes, second virtutes added by Buttmann. virtutes dico, non vitia. nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.
10.52 quo different igitur? quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis. neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes; proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
10.53 cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.
10.54 an Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero? aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? melius egerunt igitur an peius? nam si peius, sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit scribi, ut dixerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi