Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

10.41 sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa hominibus, abhorrere. quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina?
10.42 denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores exstitisse, etiamsi parcius, simili tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes. qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul, quam fit a quibusdam, recedendum a propriis atque communibus.
10.43 si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus. nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio; cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret; sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi