Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

10.37 ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent: nos plerumque maioribus velis mouemur, validior spiritus nostros sinus tendat; non tamen alto semper feremur, nam et litora interim sequenda sunt. illis facilis per quaelibet vada accessus; ego aliquid, non multo tamen, altius, in quo mea cumba non sidat, inveniam.
10.38 neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus; possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
10.39 an non in privatis et acutus et indistinctus et non super modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo uelut Attici Romanorum fuerunt? cui porro non satis est, quo nihil esse melius potest?
10.40 adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente; quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi