Kitap 12
10.29
nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium efflanda est; quae, etiam cum vocalem proxima accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso frangit, multo fit horridior. Aeolicae quoque litterae, qua servum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
10.30
duras et illa syllabus facit, quae ad coniungendas demum subiectas sibi uocalis est utilis, alias supervacua, ut equos hac et aequum scribimus; cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum, qualis apud Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest. quid ? quod pleraque nos illa quasi mugiente M M added by Halm. littera cludimus in quam quam Halm : qua, MSS. nullum Graece verbum cadit: at illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. quid ? quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiciendo.