Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

9.13 frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam. Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur. sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere. nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
9.14 nunc , quia varium fere propositum agentium fuit, et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum, tradere non alienum videtur.
9.15 adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit. neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit. ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat.
9.16 dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint; at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso, quam opinati fuerint, occurrerint.
9.17 inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit; quod si fiat, non cohaeret nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi