Kitap 12
9.9
ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est. nam et in ipsos fit impetus frequenter, qui egerunt, et certe petulantiam patron litigator luit. sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
9.10
turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem. sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt. hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
9.11
atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur; quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur), tum causae contrarium, cui cui, Halm : qui, B. plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur.
9.12
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.