Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

6.2 modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur immatura frons et, nec, Buttmann : et, MSS. quidquid est illud adhuc acerbum, proferatur; nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubicunque perniciosissimum, praevenit vires fiducia.
6.3 nec rursus differendum est tirocinium in senectutem; nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est. quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae veniae, Davisius: venia et, MSS spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:
6.4 ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi