Kitap 12
5.5
sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor; quae quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur. ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
5.6
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. sed hoc votum est et rara felicitas; quae si non adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri. talis esse debet orator, haec scire.
6.1
agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque sumendum est. neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.