Kitap 12
2.22
haec si ratione manifesta non essent, exemplis tamen crederemus. siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
2.23
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo unquam fudisset fudisset, Badius: fuisset, MSS. ubertas, si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset. verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
2.24
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in quo sit dicenda sententia, non liquebit.