Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 12

2.8 sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt: id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta.
2.9 quae ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur, si illas ii docerent, qui etiam eloqui praestantissime possent? utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis, qualem optamus, orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
2.10 quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resoluere quae velis oratorum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi