Kitap 11
3.175
an non hoc misellus et pauperculus summissa atque contracta, fortis et uehemens et latro erecta et concitata voce dicendum est? accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit, aliud vox, aliud animus ostendat.
3.176
quid ? quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant? aliter enim dicitur: tu mihi quodcunque hoc regni et cantando tu illum? et tune ille Aeneas? et meque timoris argue tu, Drance. et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud, quod volet, per omnes adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.
3.177
unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis; et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest.
3.178
in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant. maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius: fuit enim natura diversa. nam vox quoque Demetrii iucundior, illius acrior erat.