Kitap 11
3.171
hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet; habet enim in se, quod imitamur. duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
3.172
quare , etiamsi est in illis quoque cantus obscurior, in coetu vero populi Romani (non enim haec rixantis modo dixit); et vos, Albani tumuli (non enim, quasi inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: me miserum, me infelicem, et quid respondebo liberis meis? et revocare tu me in patriam potuisti, Milo, per hos; ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero? et cum bona C. Rabirii nummo nummo, Bentley: uno, MSS. sestertio addicit: O meum miserum acerbumque praeconium.
3.173
ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, sed . finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum. quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.
3.174
possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare; sed suo loco dicta sunt. et quia in partibus causae talis causa talis, ed. camp .: causa, et aliis, B. est varietas, satis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando.