Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.28 defenditur enim aliquatenus aetate, dignitate, auctoritate; quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete. quid fuisset tumidius, si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium, se defendente? at ille fecit hoc etiam fauorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: equitis autem Romani esse filium, criminis loco poni ab accusatoribus, neque vobis iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis.
1.29 impudens , tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus. videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.
1.30 profert enim mores plerumque oratio et animi secret detegit. nec sine causa Graeci prodiderunt, ut vivat, quemque etiam dicere. humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas; quae fere accidunt iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi