Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.167 plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens. producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. pleniore tamen haec canali fluunt: vos , Albani tumuli atque luci. iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: saxa atque solitudines voci respondent.
3.168 tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae; cum enim uterque alteri obiiciat, palam est utrumque fecisse. nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
3.169 est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba: quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis? sed id, quod excedere modum dixi, in illa parte prima est: quin compescitis.
3.170 epilogus , si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem; si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis, quae supra dixi; si placandos, inclinatam quandam lenitatem; si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi, quaeque est maxime naturalis. nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantes.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi