Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.142 manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus; cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit. quod non utique captandum est; videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
3.143 togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium; idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque praecipiunt. quo magis miror Plinii Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum varicum gratia tradit; cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque, qui post Ciceronem fuerunt, appareat.
3.144 palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo. sed haec amictus observatio, dum incipimus; procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
3.145 laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. et ut vox vehementior ac magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut proeliantem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi