Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.138 itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio, quorum brachium, sicut Graecorum, veste continebatur. sed nos de praesentibus loquimur. cui lati clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant. nam infra mulierum est, supra centurionum.
3.139 ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim negligentia. latum habentium clavum modus est, ut sit paulum cinctis summissior. ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura.
3.140 sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam tunicam, Spalding : togam, MSS. fuerit; nunquam certe sit inferior. ille , qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus, nec strangulet nec fluat. pars togae, quae postea imponitur, sit inferior; nam ita et sedet melius et continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat; tum sinus iniciendus humero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
3.141 operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris, perdet. sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi