Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.23 et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae; sed modo id virtuti senatus, modo providentiae deorum immortalium adsignat. plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi. erant enim illa tuenda, illa tuenda, Halm : intuenda, B. cum obiicerentur.
1.24 in carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni: cedant arma togae, concedat laurea linguae; linguae, B: laudi, vulgo. et O fortunatam natam me consule Romam; et Iovem illum, a quo in concilium deorum advocatur; et Minervam , quae artes eum edocuit; quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.
1.25 verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam concedenda fiducia est. nam quis reprehendat haec: quid putem? contemptumne me? non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius? et paulo post apertius:
1.26 an decertare mecum voluit contentione dicendi? hoc quidem est beneficium. quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?
1.27 arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt. nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter aduersarios quod Pythagorae inter discipulos potest ipse dixit. sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi