Kitap 11
3.126
conveniet etiam ambulatio quaedam propter immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste, quot milia passuum declamasset.
3.127
praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. id fieri iudiciis privatis non potest. verum et breviora sunt spatia, nec aversi diu sumus. interim tamen recedere sensim datur. quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum.
3.128
pedis supplosio ut loco est opportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit; iudicem in se convertere. est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium. longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit appellatum.
3.129
reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione patre irrisit et Iulius, quaerens, quis in lintre loqueretur, et Sicinius; nam cum, adsidente collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, nunquam , inquit, Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent.