Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.115 sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut invocatione protendimus: vos Albani tumuli atque luci, aut Gracchanum illud: quo me miser conferam? in Capitolium? ad fratris sanguine madet: an domum?
3.116 plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus; in rebus parvis, mitibus, tristibus breves; magnis, laetis, atrocibus exertiores. exortiores,, Spalding : exteriores, B. Vitia quoque earum subiicienda sunt,
3.117 quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
3.118 at ut brachio exerto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius, in quantum patet longitudo, protendat aut ad tectum erigat aut repetito ultra laevum humerum gestu ita in tergum flagellet, ut consistere post eum parum tutum sit, aut sinistrum ducat orbem aut temere sparsa manu in proximos offendat aut cubitum utrumque in diversum latus uentilet, saepe scio evenire.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi