Kitap 11
3.111
at ubi eam calor concitaverit; etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio. illa transcurrimus, congerimus, After congerimus B. gives abundamus, which is omitted by one late MS. and exepunged by Halm. festinamus; hac instamus, inculcamus, infigimus. plus autem adfectus habent lentiora; ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
3.112
eadem motus quoque observatio est. itaque in fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est; servi, ancillulae, parasiti, piscatores citatius moventur. tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant; adeo a capite eum petere a capite eum petere is almost certainly corrupt: gestulm for eum is the least improbable corretion that has been suggested. aut ad imum ventrem deducere, vitiosum habetur.
3.113
in sinistrum intra humerum promovetur; ultra non decet. sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
3.114
mantis sinistra numquam sola gestum recte facit; dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversas in sinistrum palmis abominamur sive obicimus adversas sive in latus utramque distendimus,