Kitap 11
3.103
est et illa cava et rara et supra humeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est. digitos , cum summi coierunt, ad os referre, cur quibusdam displicuerit, nescio. nam id et leviter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus.
3.104
quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori admouemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: quid nunc agant? quid facias ? Averso pollice demonstrare aliquid, receptum magis puto quam oratori decorum.
3.105
sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille, qui in se redit, orbis. vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt; in posteriora gestus non dirigitur.
3.106
interim tamen velut reici solet. optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere non ut ferire videatur; quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur. alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme.