Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.19 eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis concederet, sibi nunquam in agendo immodice adrogauit. illius sunt enim: si quid est ingenii in me, quod sentio quam sit exiguum, et, quo ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi .
1.20 quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogauit sibi, seque non consecutum, sed omnia fecisse, ut posset eam consequi, dixit.
1.21 in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
1.22 ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. ab aliis ergo laudemur; nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere, etiam cum ab alis laudabimur, decet. neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte; quod tamen ita emendavit, ut necessitatem id faciendi ostenderet invidiamque omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi