Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.75 sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, animus enminet, Spalding : anima se malnat, B. ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit, fingentur.
3.76 rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic dicam, venerei, aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt. nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
3.77 et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
3.78 multum et superciliis agitur. nam et oculos formant aliquatenus et fronti imperant. his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit; temperatus medium quoddam serenum efficit.
3.79 vitium in superciliis, si aut immota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur. ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi