Kitap 11
3.67
nec mirum, si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum picture, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus, ut ipsam vim dicendi nonnunquam superare videatur. contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes non auctoritas modo verbis, sed etiam fides desit. decor quoque a gestu atque motu venit;
3.68
ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat; adeo, quamuis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit, quod efficeret. praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem.
3.69
decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam. nam et deiecto humilitas et supino arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur. tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur.
3.70
aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere: —Di talem avertite pestem. —haud equidem tali me dignor honore. Significat vero plurimis modis.