Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.49 iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur. deinde quasi obiurgatio sui est: me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre non posse.
3.50 tum invidiosiora: tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos. illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: qui , quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. nam sequens latum etiam atque fusum est: non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat.
3.51 quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi uarietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est. vox autem ultra vires urgenda non est. nam et suffocatur saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit, cui Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt.
3.52 nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui contrarium est vitium nimiae tarditatis; nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi