Kitap 11
1.15
cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire. in primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo, sed plerumque etiam odium.
1.16
habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens superioris; ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmur; et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. at qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se maiorem quam minores ceteros facere.
1.17
inde invident humiliores, (hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni. plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se opinionem; sed in veris quoque sufficit conscientia. reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.
1.18
et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit. aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.