Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.16 nec causas, cur quidque eorum accidat, persequi proposito operi necessarium est: eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat; ipsi propria natura, an prout movetur; lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet. nam opus est omnibus sicut non oris modo suavitate, sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur. dulcis esse tamen debet non exprobrans sonus.
3.17 utendi voce multiplex ratio. nam praeter illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
3.18 sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
3.19 augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, negligentia minuuntur. sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit; tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur; quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi