Kitap 11
3.8
hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. cuius rei fides est, quod eius scripta tantum intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.
3.9
et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.
3.10
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
3.11
verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, satis putant nasci; nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur. in hoc igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae.