Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.12 et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus; nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse; aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.
1.13 hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. neque nos simus tam humiles, ut quae laudamus inutilia credamus.
1.14 sed hoc qualecunque discrimen raro admodum eveniet: idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. est autem, quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac deceat facere ac, 2nd hand of cod. bamb .: persuadere ae, B: deccat ac, cod. mon . dicere honeste, contraque neminem unquam ullo in loco turpiter. minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi