Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

3.3 nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen, si nostrum illum ignem iudex conceperit; nedum eum supini securique moveamus, ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.
3.4 documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis eadem illa audita quam lecta delectent; et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
3.5 quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum pronuntiatio potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus? equidem vel mediocre orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam.
3.6 siquidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum, interrogatus pronuntiationi palmam dedit eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam, sed solam iudicasse;
3.7 ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito Aeschines dixisse videatur: quid si ipsum audissetis? et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi