Kitap 11
2.46
inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur. memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causae plurimum confert.
2.47
nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata. idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus, velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.
2.48
ergo quid sit optimum, neminem fugit. si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
2.49
nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit. sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. quodsi cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere. sed haec rara infelicitas erit.