Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

2.27 si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distinguent atque concident. nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi debeat.
2.28 dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. non est inutile, iis quae difficillimus haereant aliquas apponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam;
2.29 nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat. at , si tardus at, Halm : ut, G.: tardus, an early emendation: trandus, G: tradendus, late MSS. ad hoc, eo quoque adhuc remedio utetur utetur, Halm : utitur, MSS. ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur aptentur, Hiecke: adtentus. MSS. ad eos qui excidunt sensus: ancora ancora, Hiecke: ancoram, MSS. ut supra pro posui, si de nave dicendum est, est, Halm : esset, MSS. spiculum, si de proelio.
2.30 multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia: ut cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus. haec magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi