Kitap 11
1.86
illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.
1.87
in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses:
1.88
si cupidos milites dicas, cupidos milites dicas, sed, Spalding : cupidum dedicasset, G. sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint. libertinis detrahenda est auctoritas; licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint de servitute.
1.89
quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis testibus fidem, doctrinam iis concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostes insectatur; quorum nihil tunc, cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris fuit.
1.90
verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi; plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum.