Kitap 11
1.57
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit. nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet: di boni, vico; et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video. non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.
1.58
praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem; et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.
1.59
nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, septimo dixi. quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.
1.60
esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium est. unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea, quae sunt natura parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.