Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.49 an quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
1.50 moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?
1.51 quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur.
1.52 atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non , quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi