Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.40 quid fortius illo, cuius inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: ciuis Romanus sum? quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset?
1.41 denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.
1.42 eadem in iis, pro quibus agemus, observanda sunt; aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia. iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia. sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.
1.43 nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem dicas, interest. facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
1.44 nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi