Kitap 11
1.36
est quod principes deceat, aliis non concesseris. imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.
1.37
idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur; da illa Diomedi aliive cui pari: magnum animum ferre prae se videbuntur. ego te consulem putem, inquit L. Crassus Philippo, cum tu me non putes senatorem? uox honestissimae libertatis; non tamen ferres quemcumque dicentem.
1.38
negat se magni facere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis. eadem et eorum, qui orationes aliis scribebant, fuit ratio et declamantium est; non enim semper ut advocati sed plerumque ut litigatores dicimus.
1.39
verum etiam in iis causis, quibus advocamur, eadem differentia diligenter est custodienda. utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem accommodamus, sui mores. aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur. quid asperius lictore Verris: ut adeas, tantum dabis?