Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 11

1.1 parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte; quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.
1.2 nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus,
1.3 consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat.
1.4 hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus. nec fere pluribus in Oratore eadem. sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentes;
1 / 83 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi