Kitap 10
7.5
nota sit primum dicendi via. neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum. nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps; quae ita sunt natura copulata, ut mutari aut intervelli sine confusione non possint.
7.6
quisquis autem via dicet, ducetur ducetur dicet, Eusser. ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. deinde , quid quoque loco quaerant, scient. nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
7.7
postremo habebunt modum et fine, qui esse citra divisionem nullus potest. expletis pro facultate omnibus quae proposuerint, pervenisse se ad ultimum sentient. et haec quidem ex arte, illa vero ex studio: ut copiam sermonis optimi, quemadmodum praeceptum est, comparemus: multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.