Kitap 10
1.19
sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant. lectio libera est nec actionis impetu transcurrit; sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis. repetamus autem et retractemus, retractemus, Spading: tractemnus, G. et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione iteratione, some late MSS.: altercatiune, G and others. mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
1.20
ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
1.21
saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura. itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda.
1.22
illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias, et Servii Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas.