Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 10

1.15 sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quaecunque docemus, hoc hoc, Regius : haec, MSS. sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
1.16 alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum sed rebus incendit. vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur.
1.17 praeter haec vox, actio decora, accommodata, accommodate ut, ed. Col . 1527: commoda aut, G: comniodiata ut, Halm . ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent. in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
1.18 pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi