Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 10

3.19 nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus; ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes.
3.20 quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo intellegendo, Müller: legeldo, B. velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
3.21 tum illa, quae altiorem altiorem, later MSS.: aptiorem, B. animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus frontem et latus, Peterson : sintielatus, B ( 2nd hand ): simul et, almost all MSS. interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit unguis, etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
3.22 denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in i, several latr MSS.: quod, B. dictando perit. atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi