Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 10

3.8 sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. oratoris quidem alia condicio est;
3.9 itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. nam primum hoc constituendum, hoc obtinendum est, ut quam optime scribamus; celeritatem dabit consuetudo. paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. summa haec est rei:
3.10 cito scribendo non fit, ut bene scribatur; bene scribendo fit, ut cito. sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus; quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit. neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.
3.11 nam quomodo sufficere officiis civilibus possit, qui singulis actionum partibus insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis; omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint; increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi