Kitap 10
2.28
qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator; quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt. nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.
3.1
et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac magistrum dicendi vocat; cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit.
3.2
scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum. nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet. nam sine hac quidem conscientia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia.
3.3
illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proferantur. vires faciamus ante omnia, quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur.