Kitap 10
2.9
quodsi prioribus adiicere fas non est, quomodo sperare possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. sed etiam qui summa non appetent, contendere potius quam sequi debent. nam qui hoc agit hoc agit, Halm , om. B: agit, later MSS. ut prior sit,
2.10
forsitan, etiamsi non transierit, aequabit. eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem. tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernantur.
2.11
adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus. quod in orationibus quoque evenit. namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis; contra omnis imitatio ficta est et ad alienum propositum accommodatur. accommnoatur, 2nd hand of B and later MSS. : colllodatur, B.
2.12
quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est. adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.