Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 10

1.99 in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram,
1.100 adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere linguae suae slae, Köhler: quae, G. obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.
1.101 at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis.
1.102 ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi clarus vi, Kiderlin: clarius, G : clari vir, vulgo. ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi