Kitap 10
1.96
iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis sod aliis, inserted by Christ. quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur. at Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax. si quem adiicere velis, is erit Caesius Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.
1.97
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi clarissimi, several late MSS.: gravissima, G: gravissimus, other late MSS.: grandissimus, cod. murac .: grandissimni, Halm . gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.
1.98
iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.