Kitap 10
1.78
his aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius. nihil enim est inane, nihil arcessitum; puro tamen fonti quam magno flumini propior.
1.79
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito; auditoriis enim se, non iudiciis compararat; in inventione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
1.80
neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos. quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis, qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.
1.81
philosophorum , ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus. quodam Delphici dei instinctus, Frotschcer: quaedam Delphico de instrietus, G: quodam Delphico instinctus, vulg.